Franciscæ meæ laudes

Charles Baudelaire

Les épaves — 1866

Novis te cantabo chordis, O novelletum quod ludis In solitudine cordis. Esto sertis implicata, Ô femina delicata Per quam solvuntur peccata ! Sicut beneficum Lethe, Hauriam oscula de te, Quae imbuta es magnete. Quum vitiorum tempegtas Turbabat omnes semitas, Apparuisti, Deitas, Velut stella salutaris In naufragiis amaris... Suspendam cor tuis aris ! Piscina plena virtutis, Fons æternæ juventutis Labris vocem redde mutis ! Quod erat spurcum, cremasti ; Quod rudius, exaequasti ; Quod debile, confirmasti. In fame mea taberna In nocte mea lucerna, Recte me semper guberna. Adde nunc vires viribus, Dulce balneum suavibus Unguentatum odoribus ! Meos circa lumbos mica, O castitatis lorica, Aqua tincta seraphica ; Patera gemmis corusca, Panis salsus, mollis esca, Divinum vinum, Francisca !